

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 5: Versus 6
Et ecce in medio throni.Ecclesia, quae a Christo tanquam thronus possidetur, tanquam animalia pascitur, tanquam seniores in judicio potestatis honoratur, ipsa super Christum aedificata in septem cornibus fortitudinis, regno exaltatur, in septem oculis, signis et virtutibus illuminatur.Tanquam occisum.Quia etsi fuerit mortuus, ex virtute tamen Dei vivit. Vel inter suos tanquam occisus est, in quibus quotidie mortificatur.Cornua septem,etc. Quia dat regnum, quod in cornibus notatur. Oculos, quia illuminat. Vel cornua sunt eminentiores sancti, in capite Christo fundati, carnem excedentes.